108 ÉPIGRAMME DE MARTIAL,
dont la Traduction est au commencement du précédent Dialogue .


  Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
Et sua, quod rarus tempora Lector amat ?
Hi sunt invidiæ nimirum, Regule, mores,
Semper ut antiquos præferat illa novis.
Sic veterem, ingrati Pompeii quærimus umbram
Sic laudant, Catuli vilia templa, senes.
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
Et sua riserunt sæcula Mœonidem.
Rara coronato plausere Theatra Menandro :
Norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen, ô nostri ne festinate libelli,
Si post fata venit gloria, non propero.


Martial, Epigram. X, lib. V ad Regulum.